In prenobili Valle rapacis secus et insolentis fluvii Vagi. Nobis qua Solo natali, area historica, ominosissimus Arcium castellorumque ruinis lllena., ideoque dupliciter chara, situatur Oppidium B i t s a, imediate ad
dextram memorati fluminis rippam, clarum ab
antiquissimo T h u r z o n u m castello, nobis
parum memorando; siquidem sit a Protestantismo, comessationeque Oligarcharum olim nostrorum famatum. Longe celebrius natalibus
G e o r g i i C s e p e 1 é n y i Monachi Paulini.
Cuius origo nobilis, ob Prosapiam, finis adhuc nobilior, ob horrendum diuturnumque
Martyrium, quod eum ob fidem, qua Parochum, Coelis sociavit.
Dedecus est natis claros habuisse Parentes,
Ni studeant, illis moribus esse pares.
Clarus interim locus est etiam a C u 1 t u m a r i a n o, quamvis nunc adhnc in germine
tantum existente.
Est ad 1/4 horae ab Oppido, in declivitate
proximi collis, locus P o t k 1 u t e c z dictus,
in eo S c a t u r i g o limpidissima, cuius Aqua
frigidissima nunquam congelat, et euius alveus rigidissima etiam hyeme virescit herbis,
quae protinus cessant, dum rivulus hic cum
alio congreditur, et paulo Vagum intrat. Salubritas aquae forte naturalis, a plebe paulo
et pro extraordinaria habita, multos allexit,
primo domesticos tantum operarios agrorum,
qui ibidem sub Arbore Siestam meridionalem
capientes, sibi varia probabilia et inprobabilia narrabant somnia, tardius et visiones, quibus ultro in vulgos sparsis, etiam vicini adveniebant, appensaque arbori imagine B. M. V.
eidem pro acceptis ad Fontem beneficiis gratias agebant. Huic iconi tardius successit
columna quercina, cui super imposita est
Statua B. M. V. ex ligno duro. Per quem
ignoratur hactenus. Gratis hoc famulos, messoresque ibidem diutius, ut dicebatur helluantes - heri, incassum et Parochi ad evitandam superstitionem dispellebant. Numerus
visitantium non decrevit, sed auctus est adeo,
ut ex Oblatis Capellam aedificaverint, super
ipso fonte decenter iam adaptato A. 1818.
Huc transtulerunt Statuam ex columna, huc
et plures alias imagines adinstar Anathematum appenderunt, et usque nunc offerunt.
Capellam hanc Fran. G á 1 y Pharmacopola
Oppidi restauravit, lumine statis temporibus
intertenens, et dote providit.
Nunc iam Populus processionaliter locum
visitavit, et actu visitat ex vicina magna
Valle, quae una cum suo fluvio K i s z u c z a
dicitnr, sed et ex M o r a v i a, signanter ex
Karlovitz et Halenkova. Ex nostratibus autem veniut U j h e 1 y i n o principali
kiszuczarum Urbecula. R o v n e, B e s z t e r c z e
utruque, Rjecsnicza etc.
Maximus C o f 1 u x u s est in N a t., tum in
Festo N o m i n i s M a r i a e. Per totum Annum 5-7000 comparent, qui, cum plerumque
absque Sacerdotibus veniunt, et ex protioritate Confessionem peragunt, domesticorum
duorom Sacerdotum, patientiam probant, zelum satia exercent.
Can. Steph. T o r d y Parochus 1. ex piis
diversorurn Fidelium oblatis, duos tresve
gressus ante Capellam, novum paulo amplius
Sacellum exstruxit. Est illud pulchra cupulata
Rotunda 3 org. in diametro. In cuius Ara
est S t a t u a e priori Capella huc imposita, 2
ped. alta, stans colorata, et cum J e s u l o,
quem sinistro sinu tenet coronata. Porro cooperta palliolo albi serici, aureis fimbriis ornato, quod donum est Elis. D e r c s i k praefati Canonici germanae. Ornata porro est
A n a t h e m a t i b u s paucis, numis argenteis,
et torque aurea. In fronte Capellae est I n s c r i p t i o : PIls eX ObLatIs MarIanae DeVotlonI IVnCtls. CLarIor eXVreXI. Habet et
elegantem porficum ex quatvor columnis lapideis. Ex loco hoc sermo S. dici solet.
Dum Sacellum istud per praefatum Canon.
et VADnum 8. Sept. A. 1845. benediceretur,
prope 7000 fidelium aderant.
Viget in Populo, Statuam adhuc in columna
foris extraordinario lumine irradiatam fuisse.
Sed fama haec cum aliis variis sermocinationibus, utpote non probatis, etiam ignoratis,
stat tamen de S. Loco isto, quod Primas S c i t o v s z k y in N.-Tapolcsan de eiate Statua
dixit, praesenti Parocho bitsensi Jos. M a l o c s a y. Quod nempe millia devotisantium, a
nemine provocatorum minus incitatorum; indubium dent de gratiositate Effigiei testimonium. Et Bitsae conveniunt millia absque
omni, qualicunque vel minimo impulsu. Multi
ex iis aqnam f o n t i c u l i, ut medicinam domum ferunt, eam a malo febrium et oculorum adhibent. Sperant, imo capacitantur spem
eorum inanem non fuisse. Post Capellas in
montis asperitate est Crux erecta, ad quam
poenitentes, dum et quando flexis genibus
ascendunt. Totus Locus ferramentis conclusus
et salicibus inplantatus est.
Diebus B. M. V. hic cultus divinus freqnenter absolvitur. Imo et secus Parochus l.
huc Fideles bis terve per annum processionaliter educit, et absolutis divinis reducit.
Die Sabbati plurimi venire solent. Ast cum
Capella necdum Indulg. habeat, Poenitentes
in Eccla par. S. Synaxi reficiuntur.
(Forrás: Balogh Augustinus Florianus: Beatissima Maria Mater Dei, qua Regina et Patrona Hungariarum historico-pragmatice adumbravit - parochus Kocskóczensis. Agriae 1872. 573-575.old.)
|